Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
conlocata autem
verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt,
quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam
sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba
mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant
pauciora.
ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis
[p. 2026]
verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et
in priscis in reliquisque1 ornamentis et verborum et sententiarum
demissior; ea2 translatione fortasse crebrior, qua frequentissime
sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed
etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire3
agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.